FOVEIS maxime Leones capi

FOVEIS maxime Leones capi
FOVEIS maxime Leones capi
Plin. docet l. 8. c. 16. quo respicit Ezech. c. 19. v. 2. ubi Iosiae filios et successores Ioachazum et Ioachimum, Propheta eleganti allegoriâ conferr cum leunculis, qui cum praedari et rapto vivere iam inciperent, in venatorum foveas et casses incidêrunt. Modum capiendi sic describit Xenoph. Ezechiele duobus ad summum saeculis posterior, l. de Venat. Ε῎ςι δὲ οἷς αὐτῶν καὶ ὀρύγματα, ποιοῦϚι, περιφερῆ, μεγάλα, βαθεῖαν εν μέσῳ λείποντες κιόνα τῆς γῆς. Ε᾿πὶ δὲ τοῦτον εἰς νύκτα ἐπέθηϚαν δήϚαντες αἶγα καὶ ἔφραξαν κύκλῳ τὸ ὄρυγμα ὕλῃ, ὥςε μὴ περίορᾷν ἔισοδον οὐ λείποντες. Τὰ δὲ, ἀκούοντα τῆς φωνῆς εν τῇ νυκτὶ, κύκλῳ τὸν φραγμὸν περιθέουσι καὶ ἐπειδὰν μὴ ἑυρίσκῃ δίοδον, ὑπερπηδᾷ καὶ ἁλὶσκεται. Sunt etiam (e feris) quibus foveas magnas in orbem ducunt, profundam in medio relinquentes terr ae columnam, cui capram sub noctem religatam imponunt et foveam ramis circumsepiunt. ne videatur, nullo aditu relicto. Illae autem, auditâ per noctem voce, sepem obambulant, et, ubi transitum non inveniunt, transiliunt et capiuntur. Quod idem venationis genus Arabibus hodieque notissimum est, qui foveam talem Zubia, seu Zubiathon et haedum ad columnam appensum, Aliaaro appellant. Meminit istiusmodi foveae, Stat. quoque l. 2. Sylv. 5. v. 9 de mansueto leone Domitiani,
Non formidato supra venabula saltu
Incitus, aut caeco foveca deceptus hiatu
Claud. foveae et haedi, in 2. Cons. Stilich. Carm. 24. v. 139. et seqq. de Dianae leonibus,
Non illos taedae ardentes, non strata superne.
Lapsuro virgulta solo, non vocibus haedi
Pendentis stimulata fames, non fossa fefellit.
Ultro se voluêre capi, gaudentque videri
Tantae praedae Deae.
Sed nemo pluribus eam describit Oppiano Cynegetic. l. 4. quem vide, ut et plura hanc in rem apud Sam. Bochart. Hierozotici part. prior. l. 3. c. 4. qui de Foveis quoqueve Vulpium quaedam observatu digna adnotavit, l. eod. c. 23. uti de Sacerdote Sicyoniorum, cum Ventis Sacra faceret, ad quatuor foveas arcana quaedam continentes, infra in voce Sicyoniis de pauperibus in foveas olim abiectis, post obitum dicemus itid. infra in voce Pisciculi. Vide quoque hîc in vocibus Coeadas Podagrae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • LEO — I. LEO Alabandensis orator, praeter artem de Statibus, composuit Caricorum libros 4. totidemque Lyciacorum, reste Suidâ, qui et scripsisse ait sacrum bellum Phocensium, et Boeotorum. Equidem id negare non ausim, sed tamen fieri poslet, ut eos… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”